ASINA Balaami

ASINA Balaami
ASINA Balaami
miraculô loquuta, et de saevitia domini sui questa est, movente Deô linguam eius per Angelum, et modo ad palatum, modo ad labia, modo ad ldentes allidente et inflectente, prout erat necesle et aerem ad sonos formandos requisitum intra fauces comprimente, ne per belluinos rictus intem pestive efflueret. Vide Numer. c. 22. v. 28. Ut frustra sint Talmudici, os Asinae loquens inter decem res, post perfectionem Mundi in ascensu Sabbathi, inter duas vesperas, creatas recensentes, in Pirke-Aboth sol. 30. etc. Simile quid tam Historici, quam Mythologi, referunt passim. Atque in his quidem Bacchus asino illi, quô fuerat vectus, vocem humanam dedit, apud Hyginum in Cancro. et apud Apollonium Argonautic. lib. 2. Phryxi arles, cum helle in Hellesponto submersa est.
---- αὐδην` ἀνδρομέην πρόεηκε,
vocem humanam emisit.
Sic Aelianô auctore Histor. l. 4. c. 54. Ο῞μηρος ἔδωκεν ἵππῳ φωνην` Homerus equo vocem tribuit, Xantho scil. qui Il. 7. dominum Achillem alloquitur versibus totis decem. Vide quoque Oppian. Cynegetic. l. 1. v. 226. et Propert. l. 2. Eleg. ult. ubi de Adrasti Arione. Apud Moschum in Europa,
---- Τὴν δ᾿ ὧδε προσεφώνεεν ἐυρυκέρως βοῦς,
Hîc illam alloquutus est bos latis cornibus, etc.
Sed et in Historiis apud Eusebium, agnus Bocchore in Aegypto regnante loquutus est. Vide etiam Suidam in Τὸ Α᾿ρνίον, et Aelianum Histor. Animal. l. 12. c. 3. In Iulio Obsequente, c. 103. C. Mariô et C. Flaccô Consulib. Arimini canis loquutus: In Val. Max. l. 1. c. 6. Bellô etiam Punicô secundô, constitit, Cneo Domitio bovem dixisse, Cave tibi Roma. Vide quoque Liv. l. 35. et 51. Val. Max. ubi supra, Plut. in Marcello, Plin. l. 8. c. 4. Alios. Virg. non minus, ubi de prodigiis in morte Caesaris, Georgic. l. 1. v. 478.
---- ---- Pecudesque loquutae
Infandum.
Quae cum apud optimae notae Historicos tam frequenter occurrant, nemo omnia commentitia esle dixerit: etiam hac in parte Diabolô, simiam se Dei esse, planum faciente. Vide S. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • BALAAMI Asina — vide Asina Balaami …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”